Histoire médiévale de l'Ordre du Temple
![]()

Hugoni
militi Christi, et magistro Militiae Christi, Bernardus Clarae-vallis
solo nomine abbas, bonum certanem certare.
Selem,
et secundo et tertio, ni fallor, petiisti a me, Hugo charissime,
ut libi tuisque conimilitonibus scriberem exhortnationis sermonen; et
adversus hoslilem tyrannidem, quia lanceam non liceret, stylum
vibrarem : asserens vobis non parum fore adjutorii, si quos armis non
possum, litteris animarem. Distuli sane aliquandiu : non quiod
contemnenda videretur petilio, sed ne levis praecepsque culparetur
assensio, si quod melius melior implere sufficeret, et praesumerem
imperitus, et res admodum necessaria per me minus forte commoda
redderetur. Verum videns me longa satis hujuscemodi exspectatione
frustratum, ne jam
magis nolle, quam non posse viderer, tandem ego quidem quod potui
feci : leclor judicet, an satisfeci. Quanquam etsi cui forte aut
minime placeat, aut non sufficiat; non tamen interest mea, qui tuae
pro meo sapere non defui volunlati.
CAPUT PRIMUM
De laude novae militiae
Novum
militiae genus ortum nuper auditur in terris, et in illa regione,
quam olim in carne praesens visitavit Oriens ex alto : ut unde tunc
in fortitudine manus suae tenebrarum principes exturbavit, inde et
modo ipsorum satellites, filios diffidentiae, in manu fortium suorum
dissipatos exterminet, faciens etiam nunc redemptionem plebis suae,
et rursum erigens cornu salutis nobis in domo David pueri sui. Novum,
inquam, militiae genus, et saeculis inexpertum : qua gemino pariter
conflictu infaligabiliter decertatur, tum adversus carnem et
sanguinem, tum contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Et
quidem ubi solis viribus corporis corporco fortiter hosti resistitur,
id quidem ego tam non judico mirum, quam nec rarum existimo. Sed et
quando animi virtute vitiis sive daemonis bellum indicitur, ne boc
quidem mirabile, etsi laudabile dixerim, cum plenus monachis
cernatur mundus. Caeterum cum uterque homo suo quisque gladio
potenter accingitur, suo cigulo nobiliter insignitur ; quis hoc non
aestimet omni admiratione dignissimum, quod adeo liquet esse
insolitum? Impavidus profecto miles, et omni ex parte securus, qui ut
corpus ferri, sic animum fidei lorica induitur. Ultrique nimirum
munitus armis, nec daemonem timet, nec hominem. Nec vero mortem
formidat, qui mori desiderat. Quid enim vel vivens, vel moriens
metuat, cui vivere Christus cst, et mori lucrum ? Stat quidem
fidenter libenterque pro Christo; sed magis cupit dissolvi, et esse
cum Christo : hoc enim melius. Securi igitur procedite, milites, et
intrepido animo inimicos crucis Christi propellite, certi quia neque
mors, neque vita poterunt vos separare. a charitate Dei, quae est in
Chrislo Jesu; illud sane vobiscum in omni periculo replicantes :
Sive vivimus, sive morimur, Domini sumus (Itom. xiv, 8). Quam
gloriosi revertuntur victores de praelio! quam beati moriuntur
martyres in praelio! Gaude, fortis athleta, si vivis et vincis in
Domino : sed magis exsulta et gloriare, si moreris et jungeris
Domino. Vita quidem fructuosa, et victoria gloriosa : sed utrique
mors sacra jure praeponitur. Nam si beati qui in Domino moriuntur,
nunc multo magis qui pro Domino moriuntur?
Et
quidem sive in lecto, sive in bello quis moritur, pretiosa erit sine
dubio in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Caeterum in bello
tanto profecto pretiosior, quanto et gloriosior. 0 vita secura, ubi
pura conscieutia! 0, inquam, vita secura, ubi absque formidine mors
exspectatur, imo et exoptatur
cum dulcedine, et excipiturcum devolione! 0 vere sancta et tuta
militia, atque a duplici illo periculo prorsus libera.quo id bominum
genus solet frequenter periclitari, ubi duntaxat Christus non est
causa militandi. Quoties namque congrederis tu, qui militiam militas
saecularem, timendum omnino, ne aut occidas hostem quidem in corpore,
te vero in anina : aut forte tu occidaris ab illo, et in corpore
simul, et in anima. Ex cordis nempe affectu, non belli eventu,
pensatur vel periculum, vel victoria christiani. Si bona fuerit causa
pugnantis, pugnae exitus malus exitus esse non poterit; sicut nec
bonus judicabitur finis, ubi causa non bona, et intentio non recta
praecesserit.Si in voluntate alterum occidemdi te potius occidi
comigerit, moreris homicida. Quod si praevales, et voluntate superandi
vel vindicandi fortee occidis hominem, vivis homicida. Non autem
expedit sive mortuo, sive vivo; sive victori, sive victo, esse
homicidam. Infelix victoria, qua superans hominen, succumbis vitio. Et
ira tibi aut superbia dominante, frustra gloriaris de homine superato.
Est tamen qui nec ulciscendi zelo, nec
vincendi typho, sed tantum evadendi remedio interficit hominem. Sed ne
banc quidem bonam dixerim victoriam : cum de duobus malis, in corpore
quam in anima mori levius sit (126). Non autem quia corpus occiditur,
etiam anima moritur : sed anima, quae peccaverit, ipsa morietur.
CAPUT II.
De militia saeculari.
Quis
igitur finis fructusve saecularis hujus, non dico, militiae, sed
malitiae; si et occisor letaliter peccat, et occisus aeternaliter perit
? Enimvero, ut verbis utar Apostoli, et qui arat, in spe debet arare;et
qui. triturat, in spe fructus percipiendi. Quis ergo, o milites, hic
tam stupendus error, quis furor hic tam non ferendus, tantis sumptibus
ac laboribus militare,
stipendiis vero nullis,nisi aut mortis, aut criminis? Operitis equos
sericis, et pendulos nescio quos panniculos loricis
superinduitis;depingitis bastas, clypeos et sellas; frena et calcaria
auro et argento, gemmisque circumornatis : et cum tanta pompa pudendo
furore et impudenti stupore ad mortem properatis. Militaria sunt haec
insignia, an muliebria potius ornamenta?Numquid forte hostilis mucro
reverebitur aurum, gemmis parcel, serica penetrare non poterit?
Denique, quod ipsi saepius certiusque experimini, tria esse praecipue
necessaria praelianti, ut scilicet strenuus industriusque miles et
circumspectus,sit ad se servandum, et expeditus ad discurrendum, et
promptus ad feriendum : vos per contrarium in oculorum gravamen femineo
ritu comam nutritis, longis ac profusis camisiis propria vobis vestigia
obvolvitis, delicatas ac teneras manus amplis et circumfluentibus
manicis sepelitis. Super hhaec omnia est, quod armati conscientiam
magis terret, causa illa nimirun satis levis ac frivola, qua videlicet
talis preasumitur et tam periculosa militia. Non sane inter vos aliud
bella movet, litesque suscitat, nisi aut irrationabilis iracundiae
motus, aut inanis gloriae appetitus,aut terrenae qualiscunque
possessionis cupiditas. Talibus certe ex causis neque occidere, neque
occumbere tutum est.
At
vero Christi milites securi praeliantur praelia Domini sui, nequaquam
metuentes aut de hostium caede peccatum, aut de sua nece periculum :
quandoquidem mors pro Christo vel ferenda, vel inferenda, et nihil
habeat criminis, et plurimum gloriae mereatur. Hinc quippe Cbristo,
inde Christus acquiritur : qui ninirum et libenter accipit hostis
mortem pro ultione ,et libentius praebet se ipsum militi pro
consolatione. Miles, inquam, Christi securus interimit, interit
securior. Sihi praestat cum interit, Chrislo cum interimit. Non enim
sine causa gladium portat. Dei etenim minister est ad vindictam
malefactorum, laudem vero bonorum. Sane cum occidit malefactorem, non
homicida, sed, ut ita dixerim malicida, et plane Christi vindex in his
qui male agunt, et defensor Christianorum reputatur,Cum autem occiditur
ipse, non periisse, sed pervenisse cognoscitur. Mors ergo quam irrogat,
Christi est lucrum : quam excipit, suum. In morte pagani cbristianus
gioriatur, quia Cbristus glorificatur in morte christiani, Regis
liberalitas aperitur,cum miles remunerandus educitur. Porro super illo
laetabitur justus cum viderit vindictam. De isto dicet homo : Si utique
est fructus justo : utique est Deus judicans eos in terra (Psal.
LVII,12). Non quidem vel Pagani necandi essent, si quo modo aliter
possent a nimia infestatione seu oppressione fidelium cohiberi. Nunc
autem melius est ut occidantur, quam certe relinquatur virga peccatorum
super sortem justorum: ne forte extendant justi ad iniquitatem manus
suas.
Quid enim? si percutere in gladio omnino fas non est Christiano, cur ergo praeco Salvatoris contentos fore suis stipendiis militibus indixit (Luc. III,14); et non potius omnem eis militiam-interdixit?Si autem (quod verum est) omnibus fas est, ad hoc ipsum divinitus ordinatis, nec aliud sane quidquam melius professis; quibus, quaeso,potius,quam quorum manibus et viribus urbs fortitudinis nostrae Sion pro noslro omnium munimine retinetur? ut depulsis divinae transgressoribus legis, secura ingrediatur gens justa, custodiens veritatem Secure proinde dissipentur gentes quae bella volunt,et abscindantur qui nos conturbant, et disperdantur de civitate Domini Omnes operantes iniquitatem, qui repositas in Jerosolymis cbristiani populi inaestimabiles divitias tollere gestiunt, sancta polluere. et haereditate possidere sanctuarium Dei. Exeratur ad publicolam.
Quibus
expulsis revertetur ipse in haereditatem domumque suam, de qua iratus
in Evangelio, Ecce, inquit relinquetur vobis domus vestra deserta
(Matth XXXIII, 38); et per prophetam ita conqueritur, Reliqui domum
meam, dimisi haereditatem meam (Jerem.
Sed
jam ad imitationem seu ad confusionem nostrerum militum, non plane Deo,
sed diabolo res et vitam ; qualiter in bello domine conversentur qua
palam fiat, quantum ab invicem differant Deu saeculique militia. Primo
quidem utrolibet disciplina non deest, obedentia ne quaquam
contemnitur, quia, teste, Scriptura, et filius indisciplinatus peribit
(Eccl XXII 3) ; et, peccatum est hariolandi repugnare, et quasi scelus
odolatriae nolle asquiescere (1 Reg XV 23). Itur, et redirur ad nutum
ejus qui praest : induitur quod ille Onaverit ; nec aliunde vestimentum
seu alimentum prae sumitur. Et in victu et vestitu cayetur omne
superfluum, soliu necessitati consulitur. Vibvitur plane in communi
jucunda et sobria conversatione, absque uxoribus, et absque liberis. Et
ne quid desit ex evangelica perfectione absque omni proprio habitant
unius moris in domo una, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo
pacis. Dicas universae multitudinis esse cor unum, et animam unam : ita
quisque non omnino propriam sequi voluntatem, sed magis obsequi satagit
imperanti. Nullo tempore aut otiosi sedent; aut curiosi vagantur : sed
semper dum non procedunt (quod quidem raro contingit), ne gratis
comedant panem, armorum seu vestimentorum vel inordinata vel
scissa resarciunt vel vetusta reficiunt, vel inordinata componunt, et
quaeque postremo facienda magistri voluntas et communis indicit
necessitas. Persona inter eos minime accipitur : defertur meliori, non
nobiliori. Honore se invicem praeveniunt : alterutrum enera portant, ut
sic adimpleant legem Christi. Verbum insolens, opus inutile, risus
immoderatus, murmur vel tenue, sive susurrium ne quaquam, ubi
deprehenditur, relinquitur inemendatum Scacos Mimos et magos, et
fabulatores, scurrilesque cantilenas atque ludorum spectacula, tanquam
vanitates et insanias falsas respuunt et abominantur. Capillos
tondent, scientes juxta Apostolum ignominiam esse viro, si coman
nutrierit. Nunquam compti, raro loti, magis autem neglecto crime
hispidi, pulvere foedi : lorica et caumate fusci.
Porro
imminente bello, intus fide, foris ferro, non auro se muniunt :
quatenus armati, et non ornati hostibus metum incutiant, noin provocent
avaritiam. Equos habere cupiunt fortes et veloces, non tamen coloratos
aut phaleratos : pugnam quippe, non pompam, victoriazm, sed non glotiam
cogitantes, et studentes magis esse formidini quam admirationi. Deinde
non turbulenti aut impetuosi, et quasi ex levitate praecipites, sed
consulte atque cum omni cautela et providentia se ipsos ordinantes et
disponentes in aciem, juxta quod de patribus scriptum est. Ver profecto
Israelitae procedunt ad bella pacifici. At vero ubi ventum fuerit ad certanem, tum demum pristina lenitate postposita, tanquam si dicerent. Nonne qui oderunt te, domine, oderam et super inimicos tuos tabescebam ? (Psal. CXXXVIII, 21) irrunt in adversarios, hostes velut oves reputant ; nequaquam, etsi paucissimi, vel saem barbariem, vel numerosam multitudinem formidantes. Noverunt siquidem non de suis praesumere viribus, sed de virtute Domini sabaoth sprerare victoriam : cui miricum facile esse confidunt, juxta sententiam machabaei, concludi multos in manus paucorum, et non esse differentiam in cinspectu Deu coeli liberare in multis, et in paucis ; quia non in multitudine exercitus est Victoria belli, sed de coelo fortitudo est (Macch III 18, 19). Quod et freqentissime experti sunt, ita ut plerumque quasi persecutus sit nuus mille, et duo fugarint decem millia. Ita demique miro quodam ac singularinbmodo cernuntur et aguis mitiores et , teonibus ferociores, utb pene dubitem quid potius censeam appellandos, monachos videlicet, an milites : nisi quod utrumque forsan congruentius nominarim, quibus neutrum deesse cognoscitur, nec monachi mansuetudo, nec militis fortitudo. De qua re quid dicendum, nisi quad a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? Tales sibi elegit Deus et collegit a finibus terrae ministros ex fortissimis Israel, qui veri lectulum Salomonis, sacrum scilicet sepulcrum, vigilanter fideliterque custodiant, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi.
CAPUT V
De Templo
Est vero templum
Jerosolymis, in quo pariter habitant, antiquo et famisissimo illi
Salomonis impar quidem structura, sed non inferius gloria. Siquidem
universa illius magnificentia in corruptibilitus auro et argento, in
quadratura lapidum et varietate lignorum continebatur : hujus autem
omnis decor et gratae venustatis ornatus, pia est habitantium
religiositas, et ordinatissima conversatio. Illude variis extitit
spectandum coloribus : hoc diversis virtutibus et santis actibus
venerandum. Domum quippe Dei decet sanctitudo (Psal XCII, 5), qui non
tam politis marmoribus, quam ornatis moribus delectatur, et puras
diligit mentes super auratos parietes. Ornatur tanem hujus quoque
facies Templi, sed armis, non gemmis et pro antiquis coronis aureis,
circum pendentibus clypcis paries operitur ; pro candelabris,
thuribulis, atque urceolis, domus undique frenis, sellis, ac lanceis
communitur. Plane his omnibus liquido demonstrantibus, eodem pro domo
Dei fervere milites zelo, quo ipse quondam militum Dux vehementissime
inflammatus armata illa sanctissima manu, non tamen ferro, sed
flagello, quod fecerat de resticulis, introivit in templum,
negociantes expulit, nummulariorum effudit aes, et cathedras
vendentium columbas evertit : indignissimum judicans, orationis domum
hujuscemodi forensibus incestari. Tali proinde sui Regis permotus
exemplo devotus exercitus, multo sane indignius, longeque
intolerabilius arbitrans sancta pollui ab infidelibus, quam a
mercatoribus incestari, in domo sancta cum equis et armis commoratur
; tanque ab ipsa, quam a caeteris sacris omni infidelitatis spurca et
tyrannica rabie propulsata, ipsi in ea die noctuque tam honesti quam
utilibus officiis occupantur. Honorant certatim Dei templum sedulis
et sinceris obsequiis jugi in eo devotione immolantes, non quidem
veterum ritu pecudum carnes, sed vere hostias pacificas, fraternam
dilectionem, devotam subjectionem, volumtariam paupertem.
Haec Jerosolymis
actitantur, et orbis excitatur. Audiunt insulae, et attendunt populi
de longue, et ebuliunt ab Oriente et Occidente, tanquam torrens
inundans gloriae gentium, et tanquam fluminis impetus laeficans
civitatem Dei. Quodque cernitur jucundius, et agitur commodius,
paucos admodum in tanta multitudine hominum illo confluere videas,
nisi utique sceleratos bet impios, raptores et sacrilegos, homicidas,
perjuros, adulteros ; de quorum profecto perfectione sicut duplex
quoddam constat provenire bonum, ita duplicatur et gaudium ;
quandoquidem tam suos de suo discessu laetificat, quan illos de
adventu quibus subvenire festinant. Prosunt quippe utrobique, non
solum utique istos tuendo sed etiam illos jam non opprimendo. Itaque
laetatur Aegyptus in profectione eorum, cum tamen de protectione
eorum nihilominus laetetur mons Sion et exsultent filiae Judae. Illa
quidem se de manu eorum, ista magis in manu eorum liberari se merito
gloriatur. Illa libenter amittit crudelissimos sui vastatores : ista
cum gaudio suscipit sui fidelissimos defensores ; et unde ista
dulcissime consolatur, inde illa aeque saluberrime desolatur. Sic
Christus, sic novit ulcisci in hostes suos, ut non solum de ipsisi,
sed per ipsos quoque frequenter soleat tanto gloriosius, quanto et
potentius triumphare. Jucunde sane et commode : ut quos diu pertulit
oppugnatores magis jam propugnatores habere incipiat ; faciatque de
hoste militem, qui de saulo quondam persecutore fecit Paulum
praedicatorem (Act. 9). Quamobrem non miror, si etiam superna illa
curia, juxta testimonium Salvatoris, exsultat magis super uno
paccatore poenitentiam agente, quam super plurimis justis qui non
indigent poenitentia, dum peccatoris et maligni tantis procul dubio
prosit conversio, quantis et prior nocureat conversatio.
Salve igitur, civitas
sancta, quam pse sanctificavit sibi tabernaculum suum Altissimus, quo
tanta in te et per te generatio salvaretur. Salve, civitas Regis
magni, ex qua nova et jucunda mundo miracula nullis pene temporibus
defuere ab initio. Salve, domina gentium, princeps provinciarum,
Patriarcharum possessio, Prophetarum mater et Apostolorum,
initiatrix fidci, gloria populi christiani,quam Deus semper a
principio propterea passus est
oppugnari,
ut viris forlibus sicut virtutis, ita fores occasio et salutis.
Salve, terra promissionis, quae
olim
fluens lac et mel tuis duntaxat habitatoribus, nunc universo orbi
remedia salutis, vitae porrigis
alimenta.
Terra, inquam, bona et optima, quae in fecundissimo illo sinu luo ex
arca paterni cordis
coeleste
granum suscipiens, tantas ex superno semine martyrum segetes
protulisti,et nihilominus
ex
reliquo omnium fidelium genere fructum fertilis gleba tricesimum, et
sexagesimum, et centesimum super omnem terram multipliciter
procreasti. Unde et de magna multitudine dulcedinis tuae jucundissime
satiati et opulentissime saginati, memoriam abundantiae suavitatis
tuae ubique eructant qui te viderunt, et usque ad extremum terrae
magnificentiam gloriae tuae loquuntur eis qui te non viderunt, et
enarrant mirabilia quae in te fiunt. Gloriosa dicta sunt de te
civitas Dei: sed jam ex his quibus affluis deliciis, nos quoque pauca
proferamus in medium, ad laudem et gloriam nominis tui.
De Bethlehem
Habes ante
omnia in refectione animarum sanctarum Bethlehem donum panis, in qua
primum is qui de coelo descenderat , pariente Virgine panis vivus
apparuit. Monstratur piis ibidem jumentis praesepium, etl in
praesepio fenum de prato virginali, quo vel sic cognoscat bos
possessorem et asinus praesepe Domini sui. Omnis quippe caro fenum,
et omnis gloria ejus ut flos feni
(Isai. XL, 6). Porro homo quia suum, in quo factus est, honorera non
intelligendo, comparatus est
jumenlis insipientibus, et similis factus est illis (Psal.
XLVIII,15); Verbum panis Angelorum factum est pabulum jumentorum, ut
habeat carnis fenum quod ruminet, qui verbi pane vesci penitus
dissuevit: quousque per hominem Deum priori redditus dignitati, et ex
pecore rursus conversus in hominem,cim
Paulo dicere possit, Elsi cognovimus Christum secundum carnem, sed
nunc jam non novimus (11 Cor. v,.16). Quod sane non arbitror quempiam
dicere posse veraciter, nisi qui prius cum Petro ex ore Yeritatis
illud itein audierit: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et
vita sunt ; caro autem non prodest quidquam (Joan. VI, 64). Alioquin
qui in verbis Christi vitam invenit, carnem jam non requirit, et est
denumero.beatorum qui non viderunt et crediderunt(Joan. XX, 29). Nec
enim opus esu vellaclis poculum, nisi parvulo; vel feni pabulum, nisi
mique jumento. Qui autem non offendit in verbo, ille perfectus est
vir, solido plane vesci cibo idoneus: et, licet in sudore vultus sui,
panem verbi comedit, absque offensione.Sed et securus ac sine
scandalo loquitur Dei sapientiam duntaxat inter perfectos,
spiritualibus spiritualia comparans, cum tamen in fantibus
sive pecoribus cautus sit pro capu quidem corum proponere tautummodo
Jesum Christum, et hunc crucifixum. Unus tamen idemque cibus ex coe
lestibus pascuis suaviter quidem et ruininatur a pecore,et manducatur
ab homine; et viro vires, et parvulo tribuit nutrimentum.
CAPUT VII
De Nazareth
Cernitur et Nazareth, quae interpretatur flos,in qua is qui natus in
Bethlehem erat, tanquam fructus
in flore coalescens, nutritus est Deus infans:ut floris odor fructus
saporem pracederet, ac de naribus
Prophetarum, faucibus se Apostolorum liquor sanctus infunderet;
Judaeisque tenni odore contentis,
gustu solido reficeret Christianos. Senserat tamen hunc florem
Nathanael, quod super omnia aromata suave redoIeret.Unde et aiebat :
A Nazareth potest aliquid boni exse? Sed nequaquam sola contentius
fragrantia, respondentem sibi, Veni et vide (Joan.I, 46), Philippum
secutus est. Imo vero mirae illius suavitatis adinodum respersione
delectatus, haustuque boni odoris factus saporis avidior,odore ipso
duce,ad fructum usque sine mora pervenire curavit, cupiens plenius
experiri quod tenuiter praesenserat, prasensque degustare quod
odoraverat absens. Videamus et de olfactu Isaac, ne forte
aliquid,quod pertineat ad haec ipsa quae in manibus sunt,
portenderit. Loquitur de illo Scriptura sic: Statimque ut sensit
vestimentorum ejus fragrantiam (haud dubium quin Jacob), Ecce,
inquit,odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen.
XXVII, 27). Vestimenti fragrantiam sensit, sed vesliti praesentiam
non agnovit: soloque vestis tanquam floris odore, forinsecus
delectatus quasi fructus interioris dulcedinem non gustavit, dum et
electi filii simul et sacramenti fraudatus cognitione remansit. Quo
spectat hoc? Vestimentum profecto spiritus, littera est et caro
Verbi. Sed ne nunc quidem Judaeus in carne Verbum, in homine seit
deitatem; nec sub tegmine litierae sensum pervidet spiritualem :
forisque palpans haedi pellem, quae simililudinem majoris, hoc est
primi et antiqui peccatoris, expresserat, ad nudam non pervenit
veritatem. Non sane in carne peccati, sed in similitudine carnis
peccati, qui peccatum non facere, sed tollere veniebat, apparuit, ea
scilicet de causa quam ipse non taeuit, ut qui non vident videant, et
qui vident caeci fiant (Joan. IX, 39). Hac ergo similitudine deceptus
Propheta, caecus hodieque, quem nescit benedicit, dum quem lectitat
in libris, ignorat et in miraculis: et quem propriis attrectat
manibus, ligando, flagelfando, colaphizando, minine tamen vel
resurgentem [al. resurgendo] intelligit. Si enim cognovissent,nunquam
Dominum gloriae crucifixissent (I Cor.II, 8). Percurramus succincto
sermone et caetera loca sancta, et si non omnia, saltem aliqua :
quoniam quae admirari per singula non sufficimus, libet vel
insigniora, et ipsa breviter , recordari.
CAPUT VIII
De monte Oliveti et valle Josaphat
Ascenditur
in montem Oliveti, descenditur in vallem Josaphat: ut sic divitias
divinae misericordiae cogites.quotenus horrorem judicii nequaquam
dissimules ; quia etsi in multis miserationibus suis multus est ad
ignoscemdum, judicia tamen ejus nihilominus abyssus multa, quibus
agnoscitur valde omnino terribilis super filios hominum. Daviddenique
qui montem Oliveti demonstrat, dicens, Homines et jumenta salvabis,
Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam ,Deus etiam judicii
vallem in eodem psalmo commemorai, dicens. Non veniat mihi inquiens,
per superbiae, et manus peccatoris non moveatme (Psal. XXXV,
7,12).Cujus et praecipitium se omnino perhorrescere fatetur, cum in
alio psalmo ita loquitur, orans : Confige timore tuo carnes meas, a
judiciis enim tuis timui (Psal. CXVIII, 120). Superbus in hanc vallem
corruit, et conquassatur : humilis descendit, et minime periclitatur.
Superbus excusat peccatum suum : humilis accusat, sciens quia Deus
non bis judicat in idipsum; et quod si nosmetipsos judicaverimus,
non utque judicabimur (I Cor.XI.31). Porro
superbus non attendens quam horrendum sit incidere in manus Dei
viventis, facile prorumpit in verba malitiae excusandas excusationes
in peccatis. Magna revera malitia, tui te non misereri,
et solum post peccatum remedium confessionis a te ipso repellere,
ignemque in sinu tuo involvere
potius, quam excutere, nec praebere autem consilio Sapientis qui ait:
Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Proinde qui sibi
neqnam,cui bonus ? Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi
ejicietur foras (Joan. 12, 31), hoe est de corde tuo, si te tamen
humiliando ipse dijudicas. Erit judicium caeli, quando ipsum
vocabutur caetum desursum, et terra discernere populum suum (Psal.
XLIX,4) : in quo sane timendum, ne projiciaris tu cum ipso,et angelis
ejus, si tamen inventus fueris injudicatus. Alioquin spiritualis
homo, qui omnia dijudicat, ipse a nemine judicabitur (1 Cor. II, 15).
Propter hoc ergo judicium incipit a domo Dei, ut suos, quos novit
judex, cum venerit inveniat judicatos : et jam nil de eis habeat
judicare, quando videlicet judicandi sunt hi qui in labore hominum
non sunt, et cum hominibus non flagellantur (Psal. LXXII, 5).
CAPUT IX
De Jordane
Quam laeto sinu Jordanis excipit Christianos, qui se Christi
gloriatur consecratum baptismate! Mentitus est plane Syrus ille
leprosus, qui nescio quas Damasci aquas aquis praetulit lsraelis (4
Reg.V 12), cum Jordanis nostri devotus Deo famulatus toties probatus
exstiterit, sive quando Eliae, sive quando Elissaeo (IV Reg. II),
sive etiam (ut anliquius aliquid recolam) quando Josue et omni populo
simul, impetum mirabiliter inhibens, sicum in se transitum praebuit
(Josue. III). Denique quid in fluminibus isto eminentius, quod ipsa
sui Trinitas quadam evidenti praesentia dedicavit? Pater auditus,
visus Spiritus sanctus, Filius est et baptizatus. Merito proinde
ipsam: ejus virtutem, quam Naaman ille consulente propheta sensit in
corpore (IV Reg. V, 14), jubeute Christo universus quoque fidelis
populus in anima experitur.
CAPUT X
De loco Calvariae.
Exitur
etiam in Calvariae locum, ubi verus Elisaeus ab. insensatis pueris
irrisus, risum suis insinuavit
aeternum, de quibus ait: Ecce ego, et pueri mei, quot mihi dedit
Dominus (Isai. VIII, 18).Boni
pueri, quos per contrarium illorum malignantium ad laudem excilat
Psalmita, dicens, Laudate,pueri,
Dominum, laudale nomen Domini (Psal. CXII 1), quatenus in ore
sanctorum infantium et lac- tentium perficeretur laus, quae ex ore
defecerat invidorum, eorum utique, de quibus queritur ita : Filios
enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (lsai.I, 2). Ascendit
itaque crucem calvus noster» mundo pro mundo expositus: et revelata
facie ac discooperta fronte purgationem peccatorum faciens, probrosae
et austerae mortis tam non erubuit ignominiam, quam nec poenam exhorruit,
ut nos opprobrio sempiterno eriperet, restitueret gloriae. Nec mirum.
Quid enim erubesceret,
qui ita lavit nos a peccatis, non quidem ut aqua diluens et retinens
sordes, sed veluti solis radius desiccans et retinens puritatem ? Est
quippe Dei sapientia ubique attingens propter munditiam suam.
CAPUT XI
De Sepulcro
Inter
sancta ac desiderabilia loca sepulcrum tenet quodammodo principatum,
et devotionis plus nescio quid sentitur, ubi mortuus requievit, quani
ubi vivens conversatus est; atque amplius movet ad pietatem mortis,
quam vitae recordatio. Puto quod illa austerior, haec dulcior
videatur : magisque infirmitati blandiatur humanae quies
dorinitionis, quam labor conversationis; mortis securitas, quam vitae
rectitudo. Vita Christi, vivendi mihi regula exstitit: mors, a morte
redemptio. Illa vitam instruxit, mortem ista destruxit. Vita quidem
laboriosa, sed mors pretiosa; utraque vero admodum necessaria. Quid
enim Christi prodesse poterat, sive mors nequiter Viventi, sive vita
damnabiliter. Morienti ? Nunquid denique aut mors Christi etiam nunc
male usque ad mortem viventes a morte aeterna liberat, aut ,mortuos
ante Christum sanclos patres vitae sanctitas liberavit ? sicut
scriptum est, Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem , eruet
animam suam de manu iuferi? (Psal. LXXXVIII 49,) Nunc ergo quia
utrumque nobis, pariter necessarium erat, et pie vivere, et secure
mori ; et vivendo vivere docuit, et mortem moriendo securam reddidit
: quoniam quidem resurrecturus occubuit, et spem fecit morientibus
resurgendi. Sed addidit et tertium beneficium cum etiam peccata
donavit, sine quo utique caetera non valebant. Quid enim (quantum
quidem ad veram summanque beatitudinem spectat) quantalibet vitae
rectitudo seu longitudo prodesse poterat illi, qui vel solo originali
peccato teneretur adstrictus? Peccatum quippe praecessit, ut
sequeretur mors : quod sane si cavisset homo, mortem non gustasset in
aeternam.
Peccando
itaque vitam amisit, et mortem invenit: quoniam quidem et Deus ita
praedixerat,et
justum profecto erat, ut si peccaret homo, moreretur. Quid namque
justius poterat quam recipere talionem
? Vita siquidem Deus animae est, ipsa corporis. Peccando voluntarie,
volens perdidit vivere: nolens perdat et vivificare. Sponle repulit
vitam cum vivere noluit ; non valeat eam dare cui,vel
quatenus voluerit. Noluit anima regi a Deo : non queat regere corpus.
Si non paret superiori,inferiori
cur imperet ? Invenit Conditor suam sibi rebellem creaturam :
inveniat anima suam sibi rebellem
pedissequam. Transgressor inventus est homo divinae legis : inveniat
et ipse aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suae, et
captivantem se in legem peccati (Rom. VII, 23).Porro
peccatum, ut scriptum est, separat inter nos et Deum (Isai. LIX, 2) :
separet proinde etiam mors
inter corpus nostrum et nos. Non potuit dividi a Deo anima nisi
peccando, nec corpus ab ipsa nisi moriendo. Quid itaque austerius
pertulit in ultione, ad solum passa a subdito, quod praesumpserat in
auctorem ? Nihil profecto congruentius, quam ut mors operata sit
mortem, spiritualis corporalem, culpabilis poenalem, voluntaria
necessariam.
Cum
ergo hae gemina morte secundum utramque naturam homo damnatus
fuisset, altera quidem
spirituali et voluntaria, altera corporali et necessaria; utrique
Deus homo una sua corporali ac voluntaria benigne et potenter
occurrit, illaque una sua nostram utramque damnavit. Merilo quidem:
nam ex duabus mortibus nostris, cum altera nobis in culpae meritum,
altera in poenae debitum reputaretur ; suscipiens poenam, et nesciens
culpam, dum sponte et tantum in corpore moritur et vitam nobis, et
justitiam promeretur. Alioquin si corporaliter non pateretur, debitum
non solvisset: si non voluntarie moreretur, meritum mors illa non
babuisset. Nunc autem si, ut dictum est mortis meritum est peccatum
et peccati debitum mors; Christo remittente peccatum, et moriente pro
peccatoribus, profecto jam nullum est meritum, et solutum cst
debitum.
Caeterum
unde scimus, quod Christus possit peccata dimittere: Hinc procul
dubio, quia Deus est, et quidquid vult, potest Unde autem et quod
Deus sit? Miracula probant. Facit quippe. opera, quae nemo alius
facere possit :ut taceam oracula Prophetarum necnon et paternae vocis
testimonium elapsae coelitus ad ipsum a magnifica gloria. Quod
si Deus pro nobis, quis contra nos? Deus qui justificat, quis est qui
condemnet? Si ipse est et non alius, cui quotidie confitemur dicentes
: Tibi soli peccavi (Psal. L,6); quis melius, imo quis alius
remittere potest quod in cum peccatum est ? Aut quomodo ipse non
potest qui omnia potest ? Denique ego quod in me delinquitur
valeo, si volo, donare : et Dens non queat in se commissa remittere?
Si ergo peccata remittere et possit, omnipotens, et solus possit, cui
soli peccatur; beatus profecto, cui non imputabit ipse peccatum.
Itaque cognovimus, quod pcccata Christus divinitatis suae potentia
valuit relaxare.
Porro
jam de voluntate quis dubitet ? Qui enim nostram et induit carnem, et
subiit mortem; potas, suiam nobis negabit justitiam ? Voluntarie
incarnatus,voluntarie passus, voluntarie crucifixus, solam a nobis
retinebit justitiam ? Quod ergo ex deitate constat illum potnisse, ex
humanitate innotuit et voluisse.Sed unde rursum confidimus, quod
mortem abstulit?Hinc plane, quod eam ipse qui non meruit, pertulit.
Qua enim ratione iterum exigeretur a nobis.quod pro
nobis ille jam solvit ? Qui peccati meritum inlit, suam nobis donando
justitiam ; ipse mortis debitum solvit et reddidit vitam. Sic namque
mortua morte revertitur vita, quemadmodum ablato peccato redit
justitia. Porro mors in Christi morte fugatur, et Christi nobis
justitia umputatur. Verum quomodo mori potuit qui Deus erat? Quoniam
nimirum et homo, erat. Sed quo pacto mors hominis illius pro altero
valuit? Quia et justus erat. Profecto namque cum homo esset, potuit
mori; cum justus, non debuit gratis. Non quidem peccator mortis
sufficit solvere debitum pro altero peccatore, cum quisque , moriatur
pro se. Qui autem mori pro se non habet,nunquid pro alio frustra
debet ? Quanto sane indignius moritur qui mortem non meruit tanto is
justius pro quo moritur, vivit.
Sed
quae, inquis, justitia est, ut innocens moriatur pro impio ? Non est
justitia, sed misericordia., Si justitia esset, jam non gratis, sed
ex debito moreretur. Si ex debito, ipse quidem moreretur : sed is
pro quo moreretur, non viveret. At vero si justititia non est, non
tamen contra justitiam est. Alioquin et justus, et misericors simul
esse non posset,Sed etsi justus non injustus pro peccatore
satisfacere valeat, quo tamen pacto etiam unus pro pluribus ? Etenim
satis esse videretur ad justitiam, si unus uni moriens vitam
restituat Iluic jam respondeat Apostolus. Sicut enim, inquit per
unius delictum, in omnes homines, in condemnaliuneth et
per unius justitiam, in omnes homines, in condemnationem. Sic et per
unius justitiamin omnes homines in justificationem vitae. Sicut enim
per inobedientiam unjus hominis peccatores constituti sunt multi ita
et per unius hominis obedentium justi constituentur multi (Rom V 18,
19). Sed forte unus pluribusjustitiam quidem restituere potuit, vitam
non potuit. Per unum ait, hominem mors, et per unum hominem
vita.Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes
vivificabuntur (I Cor.XV 21, 22).
Quid enim ? Unus peccavit, et omnes tenentur rei; et unius innocentia soli reputabitur uni [al. innocenti] ? Unius peccatum omnibus operatum est mortem, et unius justitia uni vitam restituet ?Itane Dei justitia magis ad condemnandum, quam ad restaurandum valuit? Aut plus potuit Adam in in malo, quam Christus in bono? Adae peccatum. imputabitur.mihi, et Christi justitia non perlinebit ad me?lllius me inobedientla perdidit, et hujus obedientia non proderit mihi ?
Sed
Adae,inquis, delictum merito omnes contrahimus, in quo quippe omnes
peccavimus : quoniam cum peccavit, in ipso eramus, et ex jesus carne
per carnis concupiscentiam geniti sumus. Atqui ex Deo multo germanius
secundum spiritum nascimur, quam secundum carnem ex Adam; secundum
quem etiam spiritum longe ante fuimus in Christo, quam, secundum
carnem in Adam : si tamen et nos inter illos numerari confidimus, de
quibus Apostolus, Qui elegit not, inquit, in ipso (haud dubium quin
Pater in Filio) ante mundi contitutionem (Ephe. I, 4). Quod autem
etiam ex Deo nati sunt, testatur evangelista Joannes, ubi ait, Qui
non ex sanguinius, neque ex voluntate carnis, neque ex vuluntate
viri, sed ex Deo nati sunt (Joan.I, 13) : item ipse in Epistola,
Omnis qui natus est ex Deo, non peccat ,quia generatio coelestis
conservat eum (1 Joan. III, 9). At carnis traducem, ais, carnalis
testatur concupiscentia : et peecatum quod in carne sentimus,
manifeste probat, quod secundum carnem de carne peccatoris
descendimus. Sed enim nihilominus spiritualis illa generatio, non
quidem in carne sed in corde sentitur ab his duntaxat qui in paulo
dicere possunt, Nos autem sensum Christi habemus (l Cor. II, 16); in
quo et eatenus profecisse se sentiunt, ut et ipsi cum omni fiducia
dicant, Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod
sumus filii Dei (Rom. VIII 16): et illud. Nos autem non spiritus
hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a
Deo donata sunt nobis (I Cor. II,12). Per spiritum ergo qui ex Deo
est, charitas diffusa est in cordibus nostris: sicut et per carnem
quae est ex Adam manat concupiscentia nostris insita membris. Et
quomodo ista quae a progenitore corporum descendit, nunquam in hac
vita mortali a carne recidit; sic illa procedens ex Patre spirituum,
ab inlentione filiorum duntaxat perfectorum nunquam excidit.
Si
ergo ex Deo nati, et in Christo electi sumus quaenam justitia est, ut
plus noceat humana. Atque Aerrena, quam valeat divina coelestisque
generatio; Dei electionem vincat carnalis successio,et aeterno ejus
proposito carnis praescribat temporaliter traducta concupiscentia?
Quinimo si per uiiura hominem mors, cur non multo magis per unum, et
illum hominem vita? Et si in Adam omnes morimur, cur non longe
poteutius in Christo omnes vivificabimur? Denique non sicut delictum,
ita et donum. Nam judicium ex uno in condemnationem; gratia autem ex
multis delictis in justificationem (Rom V, 15, 16) Christus igitur et
peccata dimitere potuit, cum Deus sit; et mori, cum sit homo; et
mortis moriendo solvere debitum, quia justus; et omnibus unus ad
justitiam vitamque sufficere, quandoquidem et peccatum, et mors ex
uno in omnes processerit.
Sed
hoc quoque necessarie omnino provisum est, quod dilata morte homo
inter homines dignalus est aliquandiu conversari: quatenus crebris et
veris locutionibus ad invisibilia excitaret, miris operibus astrueret
ftdem,rectis moribus instrueret. Ltaque in oculis hominum Deus homo
sobrie, et juste, et pie conversatus, vera locutus, mira operatus,
indigna passus, in quo jam defuit nobis ad salutem? Accedat et gratia
remissionis peccatorum, hoc est, ut gratis peccata dimittat: et opus
prelecto nostrae salutis consumatum est. Non autem metuendum , quod
donandis peccatis aut potestas Deo, aut voluntas passo, et tanta
passo pro peccatoribus desit: si tanem solliciti inveniamur digne, ut
oporet, et imitari exempla, et venerari miracula; doctrinae quoque
non existamus increduli, et passionibus non ingrati.
Itaque
totum nobis de Christo valuit, totum salutiferum, totumque
necessarium fuit, nec minus profuit infirmitas quam majestas: quia
etsi ex deitatis potentia peccati jugum jubentosubmovit, ex carnis
tanem infirmitate mortis jura moriendo concussit. Unde pulchre ait
Apostolus: Quod infirmum est Dei, forlius est hominibus. Sed et illa
ejus stultitia , per quam ei placuit salvum facere mundum, ut mundi
confutaret sapientiam, confunderet sapientes ; quod videlicet cum in
forma Dei esset, Deo aequalis, semetipsum exinanivit formam servi
accipiens; quod dives cum essei propter nos egenus factus est, de
magno parvus, de celso humilis, infirmus de potente; quod esuriit,
quod sitiit, quod fatigatus est in itinere, et caetera quae passus
est voluntate, non necessitate : baec ergo ipsius quaedam stultitia,
nonne fuit nobis via prudentiae, justitiae forma, sanctitatis
exemplum ? Ob boc item Aposlolus : Quod stultum est, inquit, Dei,
sapientius est hominibus (1 Cor. I , 25). Mors ergo a morte, vita ab
errore, a peccato gratia liberavit. Et quidem mors per justitiam suam
peregit victoriam : quia justus exsolvendo quae non rapuit, jure
omnino quod amiserat recepit. Vita vero quod ad se pertinuit per
sapientiam adimplevit, ; quae nobis vitae et disciplinae documentum
ac speculum exstitit. Porro gratia ex illa , ut dictum est, potestate
peccata dimisit, qua omnia quaecunque i voluit, fecit. Mors itaque
Christi, mors est meae mortis : quia ille mortuus est, ut ego
viverem. Quo , pacto enim jam non vivat, pro quo moritur Vita? Aut
quis jam in via morum , seu rerum notitia errare timebit duce
Sapientia? Aut unde jam reus tenebitur, quem absolvit Justitia? Vitam
quidem se ipse perhibet in Evangelio : Ego sum inquiens, vita (Joan.
XIV 6). Porro duo sequentia testatur Apostolus dicens : Qui factus
est nobis justitia et sapienta a Deo Patre (I Cor. 1, 30).
Si
ergo lex spiritus vitae in Christo Jesu liberavit nos a lege peccati
et mortis, utquid adhuc morimur,
et non statim immortalitate vestimur? Sane ut Dei veritas impleatur.
Quia enim misericordiam et veritatem diligit Deus (Psal. LXXXIII,12),
necesse est mori quidem hominem , quippe quod praedixerat Deus : sed
a morte tamen resurgere, ne obliviscatur misereri Deus. lta ergo mors
etsi non perpetuo dominatur, manet tamen propter veritatem Dei vel ad
tempus in nobis : quemadmodum peccatum , etsi jam non regnat in
nostro mortali corpore, non tamen deest penitus nobis. Proinde Paulus
ex parte quidem liberatum se a lege peccati et mortis gloriatur; sed
rursum se utraque nihilominus lege aliqua gravari ex parte
conqueritur, sive cum adversus peccatum miserabiliter clamat, Invenio
aliam legem in membris meis (Rom. VI, 23) et caetera; sive cum
ingemiscit gravatus, haud dubium quin lege mortis , redemptionem
exspectans corporis sui
(Rom., VIII, 23).
Sive itaque haec, sive alia quaecunque in hunc modum, prout in
talibus in suo quisque abundat sensu,
ex occasione sepulcri christianis sensibus suggerantur : puto quod
non mediocris dulcedo devotionis infundatur cominus intuenti; nec
parum proticitur cernendo etiam corporalibus oculis corporalem locum
dominicae quetis. Etsi quippe jam vacuum sacris membris, plenum tamen
nostris et jucundis admodum sacramentis. Nostris, inquam , nostris,
si tamen tam ardenter amplectimur , quam indubitanter tenemus quod
Aposlolus ait: Consepulti enim tumus per Baptismum in mortem, ut
quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in
novitate vitae ambulemus. Si enim
complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et
resurrectionis erimus (Rom. VI, 4, 5). Quam dulce est peregrinis post
multam longi itineris fatigationem, post plurima terrae marisque
pericula, ibi tandem quiescere, ubi et agnoscunt suum Dominum
quievisse ! Puto jam prae gaudio non sentiunt viaelaborem , nec
gravanem reputant expensarum; sed tanquam laboris praemium, cursusve
bravium assecuti, juxta Scripturae senlentiam gaudent vehementer cum
invenerint sepulcrum (Job.III, 22). Nec casu vel subito, aut veluti
lubrica popularis favoris opinione, id tam celebre nomen sepulcrum
nactum esse putetur, cum hoc ipsum tantis retro temporibus Isaias tam
aperte praedixerit: Et erit, inquit. in die illa radix Jesse, qui
stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit
sepulcrum ejus gloriosum (lsa. XI, 10). Revera ergo impletum cernimus
quod legimus prophetatum, novum quidem intuenti, sed legenti antiquum
: ut sic adsit de novitate jucunditas, ut de vetustate non desit
auctoritas. Et de sepulcro ista sufficiant.
CAPUT XII
De
Bethphage
Quid
de Belhphage dicam, viculo sacerdotum, qem pene praeterieram, ubi et
confessionis sacramentum, et sacerdotalis ministerii mysterium
continetur? Bethphage quippe Domus buccae interpretatur. Scriptum est
autem : Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo (Deut. xxx, 14).
Non in altero tantum, sed simul in utroque verbum babere menmineris.
Et quidem verbum in corde peccaioris operatur salutiferam
contritionem : verbum vero in ore noxiam tollit confusionem, ne
impediat necessariam confessionem. Ait enim Scriptura : Est pudor
adducens peccatum, et est pudor adducens gloriam (Eccli. IV, 25).
Bonus pudor est, quo peccasse, aut certe peccare confunderis : et
omnis licet humanus arbiter forte absio, divinum tamen quam humanum tanto
verecundius revereris aspectum, quanto et Verius Deum quam hominem
cogitas puriorem [al.
pracsentiorem] : tantoque eum gravius offendi a peccante, quanto
constat longius ab illo esse omne peccatum. Hujuscemodi procul dubio
pudor fugat , opprobrium, parat gloriam, dum aut peccatum omnino non
admitit, aut certe admissum et poenitendo punit, et confitendo
expellit: si tamen gloria etiam nostra haec est, testimonium
conscientiae nostrae. Quod si quispiam confiteri confunditur id
quoque, unde compungitur, talis pudor peccatum adducit, et gloriam de
conscientia perdit, quando malum quod ex profundo cordis compunctio
conatur expelere, pudor ineptus obstruso labiorum ostio non permittit
exire; cum cum exemplo David dicere ; potius oporteret: Et labia mea
non prohibebo, Domine tu scisti (Psal. XXXIX, 10). Qui et seipsum
redarguens, puto super hujuscemodi stulto et irrationabili pudore,
Quoniam tacui, inquit, inveteraveverunt ossa
mea (Psal. XXXI, 3). Unde et optat ostium , poni circumstantiae
labiis suis (Psal. CXL,3), ut oris januam et aperire confessioni, et
defensioni claudere norit. Denique et aperte hoc ipsum orans petit a
Domino, sciens nimirum, quia confessio et magnificentia opus ejus
(Psal. cx, 3). Et quod videlicet nostram malitiam, et quod aeque
divinae bonitatis et virtutis magnificentiam minime tacemus, magnum ,
quidem geminae confessionis bonum, sed Dei est donum. Ait itaque :
Non declinescor meum in verba malitiae ad excusandas excusaltiones in
peccatis (Psal. CXL, 4). Quamobrem ministros verbi sacerdotes caute
necesse est ad utrumque vigilare sollicitos, quo videlicet
delinquentium cordibus tanto moderamine verbum timoris et
contritionis infligant, quatenus eos nequaquam a verbo confessionis
exterreant; sic corda aperiant, ut ora non obstruant; sed nec
absolvant etiam compunctum, nisi viderint et confessum : quandoquidem
corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
Alioquin a mortuo, tanquam qui non est perit confessio (Eccli. XVII,
26). Quisquis igitur verbum in ore habet, et in corde non habet, aut
dolosus est aut vanus : quisquis vero in corde, ct non in ore, aut
superbus est, aut timidus.
CAPUT XIII
De Bethania
Sane
non omnino (etsi multum festinem) debeo transire silenter domum
obedientiae, Bethaniam videlicet, castellum Mariae et Marthae, in quo
Lazarus est resuscitatus : ubi nimirum et utriusque vitae figura, et
Dei erga peccatores mira clementia, necnon et virtus obedientiae una
cum fructibus poenitentiae commendatur. Hoc ergo in loco breviter
intimatum sufficiat, quod quidem nec studium bonae actionis, nec
otium sanctae contemplationis, nec lacrymae poenitentis extra
Bethaniam accepta esse poterunt illi, qui tanti habuit obedientiam,
ut vitam quam ipsam perdere maluerit, factus obediens Patri usque ad
mortem. Hae sune illae profecto divitiae, quas sermo
propheticus ex verbo Domini pollicetur : Consolabitur, inquiens,
Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus; et ponet desertum
ejus quasi delicias et solitudinem Jesus quasi hortum Domini gaudium
et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis (Isa.
LI,3). Haec igitur orbis deliciae, hic thesaurus coelestis, haec
fidelium baereditas populorum, vestrae sunt, charissimi, credita
fidei, vestrae prudentiae et fortitudini commendata. Tunc autem
coeleste depositum secure et fideliter custodire sufficitis, si
nequaquam de ipsa vestra prudentia vel fortitudine,
sed de Dei tanlum adjutorio ubique praesumitis, scientes quia non in
fortitudine sua roborabitur
vir, et ideo dicentes cum propheta : Dominus firmamentum meum, et
refugium meum, et liberator meus (Psal. XVII, 2): et illud,
Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus; Deus meu
, misericordiae ejus praeveniel me (Psal. LVIII, 10, 11) ; et item :
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII,
9) : ut in omnibus sit ipse benedictus, qui docet manus vestras ad
praelium, et digitos vestros ad bellum (Psal. CXLIII,1).
textes anciens
L'influence d'Augustin
la sainte trinite![]()
vieux français et langue romane
Les grands Maîtres![]()
![]() |
e dédie ce site à ces preux moines soldats dont l'histoire, à l'instar de nombreuses histoires, n'occupe plus que quelques pages des manuels scolaires des jeunes enfants. Ainsi va l'érosion du temps, lente, continue et perpétuelle. |
|


Per salut de nostras animas e de nostres paires
