TEMPLIERS BULLES PONTIFICALES Histoire médiévale de l'Ordre du Temple

la premiere croisade la naissance de l'Ordre du Temple Les croisades 

une chevalerie ense et libroles mysteres templiers l'aneantissement

la resurrection les roisun ordre regulierla malediction

l'attentat d'Anagnifleuron de la chevalerieEcce homo

Le cantique des cantiquesla papauteL'epee du juste

fourniment du chevalierPamphletTextes anciensL'influence d'Augustin

le sceau de Bernard La prière des templiers

vieux français et langue romaneLes grands Maitres

De laude novae militiae ad milites templi

   Accueil

En 1311, la suppression de l'Ordre fut acquise temporairement au concile de Vienne. Mais icelle ne sera définitive que par la bulle Vox Clamantis du 03 avril 1312. Lors de ce concile furent également prononcées la réforme des ordres mendiants et la condamnation des spirituels Franciscains.

Le 18 novembre 1302, "la bulle Unam Sanctam" de BONIFACE VIII affirme les pleins pouvoirs de l'Eglise, et donc de son chef, tant sur le plan temporel que sur le plan spirituel. Ce texte exacerbe le conflit existant entre le souverain pontife et le roi de France Philippe IV Le Bel.

 

CLEMENS V

1305/1314

Conc. VIENNENSE 1311/1312.

Oecumenicum XV

Templarii aboliti

Errores Beguardorum et Beguinarum (de statu perfectionis).

Quod homo in vita praesenti tantum et talem perfectionis gradum potest acquirere, quod reddetur penitus impeccabilis et amplius in gratia proficere non \alebit: nam, ut dicunt, si quis semper posset proficere, posset aliquis Christo perfectior inveniri.

 

Quod leiunare non oportet hominem néc orare, postquam gradum perfectionis hulusmodi fuerit assecutus ; quia tunc sensualitas est ita perfecte spintui et rationi subiecta, quod homo potest libère corpori concedere quidquid placet.

 

Quod illi, qui sunt in praedicto gradu perfectionis et spiritu libertatis, non sunt humanae subiecti oboedientiae, néc ad aliqua praecepta Ecclesiae obligantur ; quia (ut asserunt) ubi spintus Domini, ibi libertas.

 

Quod homo potest ita finalem beatitudinem secundum omnem gradum perfectionis in praesenti assequi, sicut eam in vita obtinebit beata.

Quod quaelibet intellectualis natura in se ipsa naturaliter estbeata, quodque anima non indiget lumine gloriae, ipsam élevante ad Deum videndum et eo béate fruendum.

 

Quod se in actibus exercere virtutum est hominis imperfecti, et perfecta anima licentiat a se virtutes.

 

Quod mulieris osculum, cum ad hoc natura non inclinet, est mortale peccatum ; actus autem carnalis, cum ad hoc natura inclinet, peccatum non est, maxime cum tentatur exercens.

Quod in elevatione corporis lesu Christi non debent assurgere, nec eidem reverentiam exhibere: asserentes, quod esset imperfectionis eisdem, si a puritate et altitudine suae contemplationis tantum descenderent, quod circa ministerium seu sacramentum Eucharistiae aut circa passionem humanitatis Christi aliqua cogitarent.

 

De usura.

[Ex Constit. "Ex gravi ad nos".]

Si quis in ilum errorem inciderit, ut pertinaciter affirmare praesumat, exercere usuras non esse peccatum, decernimus eum velut haereticum puniendum.

 

Errores Petri Ioannis Olivi (de incarnatione, anima, baptismo).

[Ex Constit. *De Summa Trinitate et fide catholica".

Fidei catholicae fundamento, praeter quod, teste Apostolo, nemo potest aliud ponere firmiter inhaerentes, aperte cum sancta matre Ecclesia confitemur, unigenitum Dei Filium in iis omnibus, in quibus Deus Pater exsistit, una cum Patre aeternaliter subsistentem, partes nostrae naturae simul unitas, ex quibus ipse in se verus Deus exsistens fieret verus homo, humanum videlicet corpus passibile et animam intellectivam seu rationalem, ipsum corpus vere per se et essentialiter informantem, assumpsisse ex tempore in virginali thalamo ad unitatem suae hypostasis et personae.

Et quod in hac assumpta natura ipsum Dei Verbum pro omnium operanda salute non solum affigi cruci et in ea mori voluit, sed etiam emisso iam spiritu perforari lancea sustinuit latus suum, ut exinde profluentibus undis aquae et sanguinis formaretur unica et immaculata ac virgo sancta mater Ecclesia, coniux Christi, sicut de latere primi hominis soporati Eva sibi in coniugium est formata, ut sic certae figurae primi et veteris Adae, qui secundum Apostolum est forma: futuri , in nostro novissimo Adam, id est Christo, veritas responderet. Haec est, inquam, veritas, illius praegrandis aquilae vallata testimonio, quam Propheta vidit Ezechiel animalibus ceteris evangelicis transvolantem, beati Ioannis videlicet, Apostoli et Evangelistae, qui sacramenti huius rem gestam narrans et ordinem in Evangelio suo dixit: " Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua; et qui 'vidit, testimonium perhibuit, et verum est testimonium eius, et iîle scit, quia vera dicit, ut vos credatis" [loi9,33sqq].

Nos igitur ad tam praeclarum testimonium ac sanctorum Patrum et Doctorum communem sententiam apostolicae considerationis, ad quam dumtaxat haec declarare pertinet, aciem convertentes, sacro approbante Concilio, declaramus, praedictum Apostolum et Evangelistam loannem rectum in praemissis factae rei ordinem tenuisse, narrando, quod Christo iam mortuo, unus militum lancea latus eius aperuit.

Porro doctrinam omnem seu positionem temere asserentem, aut vertentem in dubium, quod substantia animae rationalis seu intellectivae vere ac per se humani corporis non sit forma, velut erroneam ac veritati catholicae inimicam fidei, praedicto sacro approbante Concilio reprobamus: definientes, ut cunctis nota sit fidei sincerae veritas ac praecludatur universis erroribus aditus, ne subintrent, quod quisquis deinceps asserere, defendere seu tenere pertinaciter praesumpserit, quod anima rationa1is seu intellectiva non sit forma corporis humani per se et essentialiter, tanquam haereticus sit censendus.

Ad hoc baptisma unicum baptizatos omnes in Christo regenerans est, sicut unus Deus, ac fides unica [Eph4,5], ab omnibus fdeliter confidendum, quod cele-bratum in aqua in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti credimus esse tam adultis quam parvulis communiter perfectum remedium ad salutem.

Verum quia quantum ad effectum baptismi in parvulis reperiuntur doctores quidam theologi opiniones contrarias habuisse, quibusdam ex ipsis dicentibus, per virtutem baptismi parvulis quidem culpam remitti, sed gratiam non conferri, aliis econtra asserentibus, quod et culpa iisdem in baptismo remittitur, et virtutes ac informans gratia infunduntur quoad habitum [v.n.410], etsi non pro illo tempore quoad usum: Nos autem attendentes generalem efficaciam mortis Christi, quae per baptisma applicatur pariter omnibus baptizatis, opinionem secundam, quae dicit, tam parvulis quam adultis conferri in baptismo informantem gratiam et virtutes, tanquam probabiliorem, et dictis Sanctorum et doctorum modernorum theologiae magis consonam et concordem, sacro approbante Concilio duximus eligendam.

TEMPLIERS BULLES PONTIFICALES Histoire médiévale de l'Ordre du Temple

photo j-p R

 

  BONIFACIUS VIII 1294/1303

De unitate et potestate Ecclesiae

Bulla "Unam sanctam"

18. Nov. 1302.

Unam sanctam Ecclesiam catholicam et ipsam apostolicam urgente fide credere cogimur et tenere, nosque hanc firmiter credimus et simpliciter confitemur, extra quam nec salus est, nec remissio peccatorum, sponso in Canticis proclamante :

Una est columba mea, perfecta mea. Una est matri suae, electa genitrici suae [Ct6,8]; quae unum corpus mysticum repraesentat, cuius caput Christus, Christi vero Deus. In qua "unus Dominus, una fides, unum baptisma" [Eph4 ,5].

Una nempe fuit diluvii tempore arca Noe, unam Ecclesiam praefigurans, quae in uno cubito con-summata unum, Noe videlicet, gubernatorem habet et rectorem, extra quam omnia subsistentia super terram legimus fuisse deleta. Hanc autem veneramur et uni-cam, dicente Domino in Propheta: "Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam" [Ps 21,21]. Pro anima enim id est pro se ipso capite simul oravit et corpore, quod corpus unicam scl. Ecclesiam nominavit, propter sponsi, fidei, sacramentorum et caritatis Ecclesiae unitatem. Haec est tunica illa Domini inconsutilis [Io 19,23], quae scissa non fuit, sed sorte provenit. Igitur Ecclesiae unius et unicae unum corpus, unum caput, non duo capita quasi monstrum, Christus videlicet et Christi vicarius PETRUS, PETRIQUE

successor, dicente Domino ipsi PETRO :

"Pasce 0ves mea" [Io 21,17]. Meas. inquit, et generaliter, non singulariter has vel illas: per quod commisisse sibi intelligitur universas. Si ergo Graeci sive alii se dîcant PETRO eiusque successoribus non esse commissos : fateantur necesse se de ovibus Christi non esse, dicente Domino in Ioanne : unum ovile et unicum esse pastorem [Io 10,16].

In hac eiusque potestate duos esse gladios, spiritu- alem videlicet et temporalem, evangelicis dictis in-struimur. . . . Uterque ergo est in potestate Ecclesiae, spiritualis scilicet gladius et materialis. Sed is quidem pro Ecclesia, ille vero ab Ecclesia exercendus. Ille sacerdotis, is manu regum et militum, sed ad nutum et patientiam sacerdotis.

Oportet autem gladium esse sub gladio, et temporalem auctoritatem spirituali subici potestati. . . .

Spiritualem et dignitate et nobilitate terrenam quamlibet praecedere potestatem oportet tanto clarius nos fateri, quanto spiritualia temporalia antecellunt. . . .

Nam veritate testante, spiritualis po-testas terrenam potestatem instituere habet, et iudicare, si bona non fuerit. . . .

Ergo si deviat terrena potestas, iudicabitur a potestate spirituali ; sed, si deviat spiritualis minor, a suo superiore ; si vero suprema, a solo Deo, non ab homine poterit iudicari.

Testante Apostolo : Spiritualis homo iudicat omnia, ipse autem a nemine iudicatur [i Cor 2,15]. Est autem haec auctcoritas etsi data sit homini, et exerceatur per hominem, non humana, sed potius divina, ore divino PETRO data sibique suisque successoribus in ipso, quem confessus fuerit petra, firmata, dicente Domino ipsi PETRO : "Quodcunque ligaveris" etc. [Mtl6,i9].

Quicunque igitur huic potestati a Deo sic ordinatae resistit, Dei ordinationi resistit, nisi duo sicut Manichaeus fingat esse principia, quod falsum et haereticum iudicamus, quia, testante Moyse, non in principiis, sed in principio coelum Deus creavit et terram [cf.Gn 1,1]. Porro subesse Romano Pontifici omni humanae creaturae declaramus, dicimus, definimus et pronuntiamus omnino esse de necessitate salutis.

 

la premiere croisade la naissance de l'Ordre du Temple

une chevalerie ense et libroles mysteres templiersl'aneantissement

la resurrectionles roisun ordre regulierla malediction

l'attentat d'Anagnifleuron de la chevalerie Les croisades 

Le chant du rossignolla papautePamphletlEcce homo

fourniment du chevalierL'epee du justeTextes anciens

L'influence d'Augustinle sceau de Bernard

vieux français et langue romaneLes grands maîtres

Accueil


Le Templier de Dieu

Contant l'histoire de l'Ordre du Temple
Au travers de la vie aventureuse et mystérieuse d'un preux Templier



TEMPLIERS BULLES PONTIFICALES livre d'or Histoire médiévale de l'Ordre du Temple


Histoire médiévale de l'Ordre du Temple est déclarée à la CNIL sous le N°1173720